Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Lo blog de Faidit
Archives
11 août 2007

De vulgari eloquentia

Lo passatge del De vulgari eloquentia ont Dante destria lo francés, l'occitan e l'italian segon la particula afirmativa emplegada.


Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur : nam alii oc, alii oil, alii affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, celum, amorem, mare, terram, est, vivit, moritur, amat, alia fere omnia.  

Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui autem dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes oil quodam modo septentrionales sunt respectu istorum : nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et settentrione anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie terminati ; a meridie quoque Provincialibus et Apenini devexione clauduntur.

                           Dante, De vulgari eloquentia (1305), lib. I, cap. VIII

Recuperat de :

http://www.liberliber.it/biblioteca/a/alighieri/de_vulgari_eloquentia/html/testo_01.htm


Publicité
Commentaires
Lo blog de Faidit
Publicité
Derniers commentaires
Lo blog de Faidit
Publicité